nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit,quod se absente mihi fidem habere noluisset.ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!Mane dúm.Quid est?Philaenium estne haéc quae intus exitatque Argyrippus una?Opprime os, is est. subauscultemus.Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam?taciti auscultemus.Attatae, modo hercle in mentem venit,nimis véllem habere perticam.Quoi rei?Qui verberaremasinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.Cur me retentas?Quia tui amans abeuntis egeo.Vale.Aliquanto ámplius valerem, si hic maneres.Salve.Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum.Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est.Homo hercle hinc exclusust foras.Ita res est.Mitte quaeso.Quo nunc abis? quin tu hic manes?Nox, si voles, manebo.Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim essenegotiosum interdius videlicet Solonem,leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae!qui sese parere apparent huius légibus, profectonumquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam.Vale.Quo properas?Bene vale, apud Orcum te videbo.nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.