sine me amare unum Argyrippum ánimi causa, quem volo.Intro abi, nam te quidem edepol nihil est impudentius.Audientem dicto, mater, produxisti filiam.Perfídiae laudes grátiasque habémus merito mágnas,quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque,scapularum confidentia, virtute ulmorum fretiqui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque,nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias†indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi,qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunteae núnc legiones, copiae exercitusque eorumvi pugnando periuriis nostris fugae potiti.id virtute huius † collegae meaque comitatefactumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas?Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudaresic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt:ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris,ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris,ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,ubi saepe causam dixeris pendens adversus octoartutos, audacis viros, valentis virgatores.Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera;verum edepol ne etiam túa quoque malefacta iterari multaet vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris,ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus,ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris,ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris,ubi amicae quám amico tuo fueris magis fidelis,ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octovalidos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit.Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde.Rogita quod vis.Argenti vinginti minas habesne?Hariolare.edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis:ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!