Fortassis. sed tamen menumquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto.lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit.Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodiefacturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.Fortasse.Etiam † nunc dico Periphanes Rhodo mercator divesabsente ero solus mihi talentum argenti soliadnumeravit et mihi crédidit, nequest deceptus in eo.Fortasse.Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatusme ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers.Haud negassim.—