Hercle istum di omnes perduint. verbo cave supplicassis.ferox est viginti minas meas tractare sese.nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis.Nimis iracunde. non decet superbum esse hominem servom.Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis.Impure, nihili. non vides irasci?Perge porro.Flagitium hominis. da, óbsecro, argentum huic, ne male loquatur.Malum hercle vobis quaeritis.Crura hercle diffringentur,ni istum impudicum percies.Perii hercle. age impudice,sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?Pergin precari pessimo?Quae res? tun libero hominimale servos loquere?Vapula.Id quidém tibi hercle fiet,ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie.in ius voco te.Non eo.Non is? memento.Memini.Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro.Vae te.tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?†Atque etiampro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes?ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas.Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi medare iusserit Demaenetus.Ita facito, age ambula ergo.tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?tam ego homo sum quam tu.Scilicet. ita res est.Sequere hac ergo.praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavitmerito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam,cui credi recte aeque putent.