Libanum libertum? iam manu emíssu'semissus es?Obsecro te.Ne tu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti.cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam?Hic me moratust.Siquidem hércle nunc summum Iovem te dicas detinuisseatque is precator adsiet, malam rem effugies numquam.tu, verbero, imperium meum contempsisti?Perii, hospes.Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare.Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit.Quiesce quaeso.Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit,cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi,quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercleclamore ac stomacho non queo labori suppeditare.iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?iussin columnis deici operas araneorum?iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vosdormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.em ergo hóc tibi.Hospes, te obsecro, defende.Saurea, oro,mea causa ut mittás.Eho, ecquis pro vectura olivirem solvit?Solvit.Cui datumst?Sticho vicario ipsituo.Váh, delenire apparas, scio mihi vicarium esse,neque eo esse servom in aedibus eri quí sit pluris quam illest.sed vina quaé heri vendidi vinario Exaerambo,iam pró eis satis fecit Sticho?Fecisse satis opinor,nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.