Quid tum?Ausculta ergo, scies.extemplo facio facetum me atque magnificum virum,dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:“ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.te non aequomst suscensere. sí erum vis Demaenetum,quém ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.”ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.quid nunc consili captandum censes? dic.Em istuc ago,quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream.iam hoc opus est † exasceatum; nam si ille argentum priushospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus,mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,ní hodie Argyrippo éssent viginti argenti minae;iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suamdefraudare, dixit sese óperam promiscam dare.nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream,dum argentum afferat mercator pró asinis.Faciam ut iubes.Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit.Quid ais?Quid vis?Pugno malam si tibi percussero,mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis,né hodie malo cum auspicio nomen commutaveris.Quaeso, aequo animo patitor.Patitor tú item, cum ego te referiam.Dico ut usust fieri.Dico hercle ego quoque ut facturus sum.Ne nega.Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est,ille est ipsus. iam ego recurro húc. tu hunc interea hic tene.volo seni narrare.Quin tuom officium facis ergo ac fugis?