Si istam firmitudinem animi óptines, salvi sumus.Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum:pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier.Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non videsme ex cursura anhelitum etiam ducere?Age, age, manserotuo arbitratu, vel adeo usque dum peris.Vbinam est erus?Maior apud forumst, minor hic est intus.Iam satis est mihi.Túm igitur tu dives es factus?Mitte ridicularia.Mitto. istuc quod adfers aures exspectant meae.Animum adverte, ut aeque mecum haéc scias.Taceo.Beas.meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeonostrum vendere atriensem?Memini. quid tum postea?Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureaepró asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit.Vbi is homost?Iam devorandum censes, si conspexeris?Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicasvetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iám erant ungulae?Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus.Memor es probe.verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier,ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.dico me novisse extemplo et me eius servom praedicoesse, et aedis demonstravi nostras.Quid tum postea?Ait se ob asinos ferre argentum átriensi Saureae,viginti minas, séd eum sese non nosse hominem qui siet,ipsum vero se novisse callide Demaenetum.quoniam ille elocutus haec sic—