Illic homó socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.non placet: pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit.Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?Edepol hominem ínfelicem, qui patronam comprimat.nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat.Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est.iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent.Gymnasium flagri, salveto.Quid agis, custos carceris?O catenarum colone.O virgarum lascivia.Quot pondo ted esse censes nudum?Non edepol scio.Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio:nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.Quo argumento istuc?Ego dicam, quo argumento et quo modo.ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium,ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,nec dependes nec propendes—quin malus nequamque sis.Vae tibi.Hoc testamento Servitus legat tibi.Verbivelitationem fieri compendi volo.Quid istud est negoti?Certum est credere.Audacter licet.Sis amanti subvenire familiari filio,tantum adest boni improviso, verum commixtum malo:omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.tantum facinus modo invéni ego, ut nos dicamur duoomnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.quidquid est, eloquere.Magna est praeda cum magno malo.Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.