Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscieratque argento comparando fingere fallaciam.iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amoveatque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent,quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dexteraconsuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego,aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida?metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.quando mecum pariter potant, pariter scortari solent,hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam.Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.Mea quidem hercle ópera liber numquam fies ocius.Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.Nam si huic sése occasioni tempus supterduxerit,numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea;erum in óbsidione linquet, inimicum animos auxerit.sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet,maximas opimitates, gaudio exfertissimassuis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,nostro devincti beneficio.Vinctos nescio quos ait;non placet: metuo, in commune ne quam fraudem frausus sit.Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubiubi est gentium.