Tene? viginti minas;atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui.Dic quod lubet.Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges measdabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviatnec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros.postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae:si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.—Interii, si non invenio ego illas viginti minas,et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro,dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,†nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.—