quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.Quid si non est?Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen.Vbi illaec quae dedi ante?Abusa. nam si ea durarent mihi,mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.vetus est: nihili coactiost — scis cuius. non dico amplius.Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam,aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meousque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia,usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueramfaciebatis, quod nolebam ac votueram, de industriafugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;aves adsuescunt: nécesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego,esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves;bene salutando consuescunt, compellando blanditer,osculando, oratione vinnula, venustula.si papillam pertractavit, haud est ab re aúcupis;savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.Remeato audacter, mercedem sí eris nactus: nunc abi.Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,annum hunc ne cum quiquam alio sit?