adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.Argentum accepi, dote imperium vendidi.nunc verba in pauca conferam quid te velim.viginti iam usust filio argenti minis:face id ut paratum iam sit.Vnde gentium?Me defraudato.Maxumas nugas agis:nudo detrahere vestimenta me iubes.defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola.tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu,nisi quid tu porro uxorem defraudaveris?Qua me, qua uxorem, qua tu servom Saureampotes, circumduce, aufer; promitto tibinon offuturum, si id hodie effeceris.Iubeas una opera me piscari in aere,venari autem rete iaculo in medio mari.†Tibi optionem sumito Leonidam,fabricare quidvis, quidvis comminiscere:perficito, argentum hodie ut habeat filius,amicae quod det.Quid ais tu, Demaenete?Quid vis?Si forte in insidias devenero,tun redimes me, si me hostes interceperint?Redimam.Tum tu igitur aliud cura quid lubet.ego eo ad forum, nisi quid vis.Ei, bene ambula.atque audin etiam?Ecce.Si quid te volam,ubi eris?Vbicumque libitum erit animo meo.profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihine quid nocere possit, cum tu mihi tuaoratione omnem animum ostendisti tuom.quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.