aut cur postremo filio suscenseam,patres ut faciunt ceteri?Quid istúc novi est?demiror quid sit et quo evadat sum in metu.Equidem scio iam, filius quod amet meusistanc meretricem e proxumo Philaenium.estne hoc ut dico, Libane?Rectam instas viam.ea res est. sed eum morbus invasit gravis.Quid morbi est?Quia non suppetunt dictis data.Tune es adiutor nunc amanti filio?Sum vero, et alter noster est Leonida.Bene hercle facitis ét a me initis gratiam.verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit?Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.Fateór eam esse importunam atque incommodam.Posterius istuc dicis quam credo tibi.Omnes parentes, Libane, liberis suis,qui mi auscultabunt, facient obsequellam†quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo.atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;volo mé patris mei similem, qui causa meanauclerico ipse ornatu per fallaciamquam amabam abduxit ab lenone mulierem;neque puduit eum id aetatis sycophantiasstruere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.eos mé decretumst persequi mores patris.nam me hodie oravit Argyrippus filius,uti sibi amanti facerem argenti copiam;et íd ego percupio obsequi gnato meo.volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.quamquam illum mater arte contenteque habet,patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec.praesertim quom is me dignum quoi concrederethabuit, me habere honorem eius ingenio decet;quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,cupio esse amicae quod det argentum suae.Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.dotalem servom Sauream uxor tua