Sicut tuom vis unicum gnatum tuaesuperesse vitae sospitem et superstitem,ita ted obtestor per senectutem tuamperque illam, quam tu metuis, uxorem tuam,si quid med erga hodie falsum dixeris,ut tibi superstes uxor aetatem sietatque illa viva vivos ut pestem oppetas.Per Dium Fidium quaeris: iurato mihivideo necesse esse eloqui quidquid roges.ita me obstinate adgressu'sadgressus es, ut non audeamprofecto, percontanti quin promam omnia.proinde actutum istuc quid sit quod scire expetiseloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.Dic obsecro hercle serio quod te rogem,cave míhi mendaci quicquam.Quin tu ergo rogas?Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci?Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.apud fústitudinas, ferricrepinas insulas,ubi vivos homines mortui incursant boves.Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:ubi fit polenta, te fortasse dicere.Ah,neque hercle ego istuc dico nec dictum volo,teque obsecro hercle ut quae locutu'slocutus es despuas.Fiat, geratur mos tibi.Age, age usque excrea.Etiamne?Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus.etiam amplius.Nam quo usque?Vsque ad mortem volo.Cave sís malam rem.Vxoris dico, non tuam.Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu.Di tibi dent quaecumque optes.Redde operam mihi.cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibipropterea quod me non scientem feceris?