Nempe in foro?Ibi, si quid opus fuerit.Meminero.—Non esse servos peior hoc quisquam potestnec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.eidem homini, si quid recte curatum velis,mandes: moriri sese misere mavolet,quam non perfectum reddat quod promiserit.nam ego illud argentum tam paratum filioscio esse quam me hunc scipionem contui.sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam?atque ibi manebo apud argentarium.—Sícine hoc fít? foras aédibus me éici?promerenti optume hocin preti redditur?bene merenti mala es, male merenti bona es;at malo cum tuo, nam iam ex hoc locoíbo ego ad trés viros vóstraque ibi nóminafaxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,pérlecebrae, pérmities, ádulescentum exitium.nám mare haud ést mare, vós mare acérrumum;nam in mari repperi, hic elavi bonis.ingrata atque inrita esse omnia intellegoquae dedi et quod bene feci, at posthac tibimále quod potero fácere faciam, méritoque id faciám tuo.ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.quae prius quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi,sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,atque ea si érant, magnás habebas omnibus dis gratias;eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.té ego ulciscar, té ego ut digna es perdam atque ut de me meres.at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumatquém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostiummeo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi.Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureisnon potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;