nam quid ego memorem (ut alios in tragoediisvidi, Neptunum Virtutem VictoriamMartem Bellonam, commemorare quae bonavobis fecissent) quis bene factis meus pater,deorum regnator architectus omnibus?sed mos numquam illi fuit patri meo,†ut exprobraret quod bonis faceret boni;gratum arbitratur esse id a vobis sibimeritoque vobis bona se facere quae facit.Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar,post argumentum huius eloquar tragoediae.quid? contraxistis frontem, quia tragoediamdixi futuram hanc? deus sum, commutavero.eandem hánc, si voltis, faciam ex tragoediacomoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.utrum sit an non voltis? sed ego stultior,quasi nesciam vos velle, qui divos siem.teneo quid animi vostri super hac re siet:faciam ut commixta sit: sit tragicomoedia.nam me perpetuo facere ut sit comoedia,reges quo veniant et di, non par arbitror.quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet,faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia.nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter,ut conquaestores singula in subselliaeant per totam caveam spectatoribus,si cui favitores delegatos viderint,ut is in cavea pignus capiantur togae;sive quí ambissint palmam histrionibussive cuíquam artifici, si per scriptas litterassive qui ípse ambissit seu per internuntium,sive adeo aediles perfidiose cui duint,sirempse legem iussit esse Iuppiter,quasi mágistratum sibi alterive ambiverit.virtute dixit vos victores vivere,non ambitione neque perfidia: qui minuseadem histrioni sit lex quae summo viro?virtute ambire oportet, non favitoribus.sat habet favitorum semper qui recte facit,si illis fides est quibus est ea res in manu.