in Amphitruonis vertit sese imaginemomnesque eum esse censent servi qui vident:ita versipellem se facit quando lubet.ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem,qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum,ut praeservire amanti meo possem patriatque ut ne, qui essem, familiares quaererent,versari crebro hic cum viderent me domi;nunc, cum esse credent servom et conservom suom,haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim.pater nunc intus suo animo morem gerit:cubat complexus cuius cupiens maxime est;quae illi ad legionem facta sunt memorat patermeus Alcumenae: ílla illum censet virumsuom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus patermemorat, legiones hostium ut fugaverit,quo pacto sit donis donatus plurimis.ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data,abstulimus: facile meus pater quod volt facit.nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercituet servos, cuius ego hanc feró imaginem.nunc internosse ut nos possitis facilius,ego has habebo úsque in petaso pinnulas;tum meo patri autem torulus inerit aureussub petaso: id signum Amphitruoni non erit.ea signa nemo hórum familiariumvidere poterit: verum vos videbitis.sed Amphitruonis illic est servos Sosia:a portu illíc nunc cum lanterna ádvenit.abigam iam ego illum advenientem ab aedibus.adeste: erit operae pretium híc spectantibusIovem et Mercurium facere hístrioniam.