Vt vos in vostris voltis mercimoniisemundis vendundisque me laetum lucrisadficere atque adiuvare in rebus omnibuset ut res rationesque vostrorum omniumbene me expedire voltis peregrique et domibonoque atque amplo auctare perpetuo lucroquasque incepistis res quasque inceptabitis,et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiisme adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiemquae maxime in rem vostram communem sient(nam vos quidem id iam scitis concessum et datummi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):haec ut me voltis adprobare adnitier,lucrum ut perenne vobis semper suppetatita huic facietis fabulae silentiumitaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerimdicam simulque ipse eloquar nomen meum.Iovis iússu venio, nomen Mercurio est mihi.pater huc me misit ad vos oratum meus,tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret,scibat facturos, quippe qui intellexeratvereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem;verum profecto hoc petere me precarioa vobis iussit, leniter, dictis bonis.etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiternon minus quam vostrum quivis formidat malum:humana matre natus, humano patre,mirari non est aequom, sibi si praetimet;atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius,contagione mei patris metuo malum.propterea pace advenio et pacem ad vos affero:†iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo,nam iusta ab iustis iustus sum orator datus.nam iniusta ab iustis impetrari non decet,iusta autem ab iniustis petere insipientia est;quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite.debetis velle quae velimus: meruimuset ego et pater de vobis et re publica;