ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere,metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acriuspersequi. postquam conspexit angues ille alter puer,citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum:alterum altera prehendit eos manu perniciter.Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.quid fit deinde? porro loquere.Puer ambo angues enicat.dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam—Quis homo?Summus imperator divom atque hominum Iuppiter.is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,eumque filium suom esse qui illos angues vicerit;alterum tuom esse dixit puerum.Pol me haud paenitet,si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi,ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulamquid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis:nihil est quod timeas. hariolos, haruspicesmitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.primum omnium Alcumenae usuram corporiscepi, et concubitu gravidam feci filio.tu gravidam item fecisti, cúm in exercitumprofectu's profectus es : uno partu duos peperit simul.eorum alter, nostro qui est susceptus semine,suis factis te immortali adficiet gloria.tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiamredi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;mea vi subactast facere. ego in caelum migro.—Fáciam ita ut iubés et te oro, prómissa ut servés tua.ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem.nunc, spectatores, Iovis súmmi causa clare plaudite.