Scio.Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.Immo omnes sani sunt profecto.At me uxor insanum facitsuis foedis factis.At ego faciam, tu idem ut aliter praedices,Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias.de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.Ain tu, geminos?Geminos.Di me servant.Sine me dicere,ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.Loquere.Postquam parturire hodie uxor occepit tua,ubi utero exorti dolores, ut solent puerperaeinvocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,manibus puris, capite operto. íbi continuo contonatsonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas.aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.quid fit deinde?Dum haec aguntur, interea uxorem tuamneque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;ita profecto sine dolore peperit.Iam istuc gaudeo,utut erga me merita est.Mitte ista atque haec quae dicam accipe.postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet!neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitusnon metuo quin méae uxori latae suppetiae sient.Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust,devolant angues iubati deorsum in impluvium duomaximi: continuo extollunt ambo capita.Ei mihi.Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere.postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.