Ne tu postules matulam unam tibi aquae ínfundi in caput.Laruatu's laruatus es . edepol hominem miserum. medicum quaerita.Exiúravisti te mihi dixe per iocum.Quaeso advenienti morbo medicari iube:tu certe aut laruatus aut cerritus es.Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo,non causam dico quin vero insimules probriCuius? quaé me absente corpus volgavit suom.Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?Ibi scrobes ecfodito tu plus sexagenos in die.Noli pessimo precari.animam comprimeMánifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meamimpudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?clandestinoQui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.Vós inter vos partite; ego abeo, mihi negotium est;neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo.Blepharo, quaeso ut advocatus mi adsis neve abeas.Vale.quid opust me advocato, quí utri sim advocatus nescio?—Intro ego hinc eo. Alcumena parturit.—Perii miser.quid ego faciam, quem advocati iam atque amici deserunt?numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est;nam iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar.†ego pol illum ulciscar hodie Thessalum veneficum,qui pervorse perturbavit familiae mentem meae.sed ubi illest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam.qui me Thebis alter vivit miserior? quid nunc agam,quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet.certumst, intro rumpam in aedis: ubi quemque hominem aspexero,si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterumseu patrem sive ávom videbo, óbtruncabo in aedibus.neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si volent,quin sic faciam ut constitui. pergam in aedis nunciam.