Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat,neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit.nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia;apud emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro,in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacrassum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem.nunc domum ibo atque ex uxore hánc rem pergam exquirere,quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere,mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae,pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris.aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?Quís ad fores est?Égo sum.Quid ego sum.Íta loquor.Tibi Iúppiterdique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores.Quo modo?Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.Sosia.Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.quid nunc vis?Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas?Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines.an foris censebas nobis publicitus praeberier?quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo?Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris.Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.Quidum?Quia senecta aetate á me mendicas malum.Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.Sacrufico ego tibi.Qui?Quia enim te macto infortunio.At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.Érus Amphitruost occupatus.abiendi nunc tibi etiam occasiost.Optimo iure infringatur aula cineris in caput.