Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meisBlepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.Iam hic ero, cum illic censebis esse me.—Actutum huc redi.Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust?I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.—Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo,qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.nunc tu divine húc fac adsis Sosia(audis quae dico, tam etsi praesens non ades),fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibusut abigas; quovis pacto fac commentus sis.volo déludi illunc, dum cum hac usurariauxore nunc mihi morigero. haec curata sintfac sis, proinde adeo ut velle med intellegis,atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.Concédite atque abscédite omnes, dé via decédite,nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi.nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarierpopulo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis:ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere.pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast.amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probeiam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virumde supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic. quid mea?meo me aéquomst morigerum patri, eius studio servire addecet.sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe,