quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies.A, propitius sit potius.Confido fore;nam ius iurandum verum te advorsum dedi.iam nunc irata non es?Non sum.Bene facis.nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias;irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam.verum irae si quae forte eveniunt huius modiinter eos, rursum si reventum in gratiam est,bis tanto amici sunt inter se quam prius.Primum cavisse oportuit ne diceres,verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.Iube véro vasa pura adornari mihi,ut quae ápud legionem vota vovi, si domumrediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.Ego istuc curabo.Evocate huc Sosiam;gubernatorem qui in mea navi fuitBlepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.is adeo inpransus ludificabitur,cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.Mirum quid solus secum secreto ille agat.atque aperiuntur aedes. exit Sosia.Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar.Sosia, optume advenis.Iam pax est inter vos duos?nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.atque ita servom par videtur frugi sese instituere:proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet:tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.sed age responde: iam vos rediistis in concordiam?Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum.An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus.Habui expurigationem; facta pax est.Optume est.Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt.Censeo.