Ita ingenium meumst:inimicos semper osa sum optuerier.Heia autem inimicos?Sic est, vera praedico;nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.Nimis iracunda es.Potin ut abstineas manum?nam certo, si sis sanus aut sapias satis,quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,cum ea tú sermonem nec ioco nec seriotibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror,et id huc revorti uti me purgarem tibi.nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius,quam postquam audivi ted esse iratam mihi.cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.non edepol quo te esse impudicam crederem;verum periclitatus súm animum tuom,quid faceres et quo pacto id ferre induceres.equidem ioco illa dixeram dudum tibi,ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam.Quin huc adducis meum cognatum Naucratem,testem quem dudum te adducturum dixeras,te huc non venisse?Si quid dictum est per iocum,non aequom est id te serio praevortier.Ego illúd scio quam doluerit cordi meo.Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro,da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.Ego istaec feci verba virtute irrita;nunc, quando factis me impudicis abstini,ab impudicis dictis avorti volo.valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.iuben mi íre comites?Sanan es?Si non iubes,ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.†Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo,me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,