Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia,idem Mercurius qui fit, quando commodumst,in superiore quí habito cenaculo,qui interdum fio Iuppiter, quando lubet;huc autem quom extemplo adventum adporto, ilicoAmphitruo fio et vestitum immuto meum.nunc huc honoris vostri venio gratia,ne hanc incohatam transigam comoediam;simul Alcumenae, quam vir insontem probriAmphitruo accusat, veni ut auxilium feram:nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,si id Alcumenae innocenti expetat.nunc Amphitruonem memet, út occepi semel,esse adsimulabo, atque in horum familiamfrustrationem hodie iniciam maxumam;post igitur demum faciam res fiat palamatque Alcumenae in tempore auxilium feramfaciamque ut uno fetu et quod gravida est viroet me quod gravidast pariat sine doloribus.Mercurium iussi me continuo consequi,si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.Durare nequeo in aedibus. ita me probri,stupri, dedecoris a viro argutam meo!ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat,quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;atque id me susque deque esse habituram putat.non edepol faciam, neque me perpetiar probrifalso insimulatam, quin ego illum aut deseramaut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper,nolle esse dicta quae in me insontem protulit.Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat,si me illam amantem ad sese studeam recipere,quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuitatque illi dudum meus amor negotiuminsonti exhibuit, nunc autem insonti mihiillius ira in hanc et male dicta expetent.Sed eccum video qui me miseram arguitstupri, dedecoris.Te volo, uxor, conloqui.quo te avortisti?