Quae non deliquit, decetaudacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.Satis audacter.Vt pudicam decet.†In verbis probas.Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur,sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.Edepol me libente facies.Quid ais? responde mihi,quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem,qui mecum una vectust una navi, atque is si denegatfacta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?Si deliqui, nulla causa est.Convenit. tu, Sosia,duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.—Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio:ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet?Abin hinc a me dignus domino servos?Abeo, si iubes.—Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum sietmeo viro sic me insimulare falso facinus tam malum.quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.—