Ei, non placet convivium.Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus?Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.Vbi tu cubuisti?In eodem lectó tecum una in cubiculo.Perdidisti.Quid tibi est?Haec me modo ad mortem dedit.Quid iam, amabo?Ne me appella.Quid tibi est?Perii miser,quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum.Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio?Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro.Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi?Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui?Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius?saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?Propemodum.Cenavin ego heri in navi in portu Persico?Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam estAmphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamentuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.Per supremi regis regnum iuro et matrem familiasIunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corporecontigit, quo me impudicam faceret.Vera istaec velim.Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.Mulier es, audacter iuras.