Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima estaut pateram hic inesse oportet.Agedum, exsolve cistulam.Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.Certum est aperire atque inspicere.Vide sis signi quid siet,ne posterius in me culpam conferas.Aperi modo;nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?Opus mi est istuc exquisito.Iuppiter, pro Iuppiter.Quid tibi est?Hic patera nulla in cistulast.Quid ego audio?Id quod verúmst.At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.Haec quidem apparet.Quis igitur tibi dedit?Qui me rogat.Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia viapraecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eamhuic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum.Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?ain heri nos advenisse huc?Aio, adveniensque ilicome salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.Iam illud non placet principium de osculo.Perge exsequi.Lavisti.Quid postquam lavi?Accubuisti.Euge optime.nunc exquire.Ne interpella. perge porro dicere.Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.In eodem lectó?In eodem.