plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.Tun me heri advenisse dicis?Tun te abiisse hodie hinc negas?Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihidédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras?Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fuiitaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibidixit?Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manupateram.Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia,qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.Quid hoc sit hominis?Vin proferri pateram?Proferri volo.Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras,qua hódie meus vir donavit me.Secede huc tu, Sosia,enim vero illud praeter alia mira miror maxime,si haec habet páteram illam.An etiam credis id, quae in hac cistellulatuo signo obsignata fertur?Salvom signum est?Inspice.Recte, ita est ut obsignavi.Quaeso, quin tu istanc iubespro cerrita circumferri?Edepol qui facto est opus;nam haec quidem edepol laruarum plenast.Quid verbis opust?em tibi pateram, eccam.Cedo mi.Age aspice huc sis nunciamtu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam.estne haec patera, qua donatu's donatus es illi?Summe Iuppiter,quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.