numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem,ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time.Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror.Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat,quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.valuistin usque? exspectatun advenio?Haud vidi magis.exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem.Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratiasic salutas atque appellas, quasi dudum non viderisquasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.Cur negas?Quia vera didici dicere.Haud aequom facitqui quod didicit id dediscit. an periclitaminiquid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito?an te auspicium commoratum est an tempestas continetqui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?Dudum? quam dudum istuc factum est?Temptas. iam dudum, modo.Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum,qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.Haec quidem deliramenta loquitur.Paulisper mane,dum edormiscat unum somnum.Quaene vigilans somniat?Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.nam dudum ante lucem et istunc et te vidi.Quo in loco?Hic in aedibús ubi tu habitas.Numquam factum est.Non taces?quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?Etiam tu quoque adsentaris húic?