plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. sed hóc me beátsaltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit:id sólacio est.absít, dum modó laude pártadomúm recipiát se; feram ét perferam úsqueabitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédisdatúr mi, ut meús victor vír belli clúeat.satis mi esse ducam.virtús praemium ést optimúm;virtús omnibús rebus ánteit profécto:libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognátitutántur, servántur:virtús omnia ín sese habét, omnia ádsuntbona quém penest vírtus.Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum,quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.certe enim méd illi expectatum optato venturum scio.Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae?Meus vir hic quidem est.Séquere hac tu me.Nam quid ille revortiturqui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciensatque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?ecastor med haud invita se domum recipit suam.Amphitruo, redire ad navem meliust nos.Qua gratia?Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.Qui tibi nunc istuc in mentemst?Quia enim sero advenimus.Qui?Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo.Ei perii miser.Quid tibi est?Ad aquam praebendam commodum adveni domum,decumo post mense, ut rationem te putare intellego.Bono animo es.Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,