satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc videortibi locutus esse?Vah,ápage te a me.Quíd est negoti?Péstis te tenet.Nám quor istucdicis? equidem valeo et salvossum recte, Amphitruo.At te ego faciamhodie proinde ac meritus es,ut minus valeas et miser sis,salvos domum si rediero: iamsequere sis, erum qui ludificasdictis delirantibus,qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieripossunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)fieri, nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo.Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet,neque tibi istuc mirum mágis videtur quam mihi.Quo modo?Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus,edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum—Quid igitur?Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.Quas, malum, nugás? satin tu sanus es?Sic sum ut vides.Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu,postquam a me abiit.Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.