Age í tu secúndum.Sequór, subsequór te.Scelestissimum te arbitror.Nam quam ob rem?Quia id quod neque est neque fuit neque futurum estmihi praedicas.Eccere, iam tuatimfacis tu, ut tuis nulla apud te fides sit.Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istamscelestam, scelus, linguam abscidam.Tuos sum,proinde ut commodumst et lubet quidque facias;tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,numquam ullo modo me potes deterrere.Scelestissime, audes mihi praedicare id,domi te esse nunc, qui hic ades?Vera dico.Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodiedabo.Istuc tibist in manu, nam tuos sum.Tun me, verbero, audes erum ludificari?tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehacvidit nec potest fieri, tempore unohomo idem duobus locis ut simul sit?Profecto ut loquor res ita est.Iuppiter teperdat.Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus?Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.†verum haud mentior, resque uti facta dico.Homo hic ébrius est, ut opínor.Útinam ita essem.Optás quae facta.Égone?Tu istic. úbi bibisti?Nusquam equidem bibi.Quid hoc sithominis?equidem decies dixi:domi ego sum, inquam, écquid audis? et apud te adsum Sosia idem.