an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui?nám hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter,ut ego hodie ráso capite calvos capiam pilleum.—Bene próspere hoc hodie operis processit mihi:amovi a foribus maximam molestiam,patri ut liceret tuto illam amplexarier.iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit,narrabit servom hinc sese a foribus Sosiamamovisse; ille adeo illum mentiri sibicredet, neque credet huc profectum, ut iusserat.erroris ambo ego illos et dementiaecomplebo atque omnem Amphitruonis familiam,adeo usque, satietatem dum capiet paterillius quám amat. igitur demum omnes scientquae facta. denique Alcumenam Iuppiterredigét antiquam coniugi in concordiam.nam Amphitruo actutum uxori turbas concietatque insimulabit eam probri; tum meus pateream séditionem illi in tranquillum conferet.nunc de Alcumena dudum quod dixi minus,hodie illa pariet filios geminos duosalter decumo post mense nascetur puerquam seminatust, alter mense septumo;eorum Ámphitruonis alter est, alter Iovis:verum minori puero maior est pater,minor maiori. iamne hoc scitis quid siet?sed Alcumenae huius honoris gratiapater curavit uno ut fetu fieret,uno ut labore absolvat aerumnas duas.et ne in suspicione ponatur stupriet clandestina ut celetur consuetio.quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamenAmphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probroprofecto ducet Alcumenae; nam deumnon par videtur facere, delictum suomsuamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.orationem comprimam: crepuit foris.