Dic si quid vis, non nocebo.Tuae fide credo?Meae.Quid si falles?Tum Mercurius Sosiae iratus siet.Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui.Amphitruonis ego sum servos Sosia.Etiam denuo?Pacem feci, foedus feci. vera dico.Vapula.Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales;verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia.Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia.qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum.Hic homo sanus non est.Quod mihi praedicas vitium, id tibi est.quid, malum, non súm ego servos Amphitruonis Sosia?nonne hac noctu nostra navis huc ex portu Persicovenit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus?nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu?non loquor, nón vigilo? nonne hic homo módo me pugnis contudit?fecit hercle, nam etiam misero nunc mihi malae dolent.quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum?Quid, domum vostram?Ita enim vero.Quin quae dixisti modoomnia ementitu's ementitus es : equidem Sosia Amphitruonis sum.nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico,et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus,et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus,et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio;hic quidem cérte quae illic sunt res gestae memorat memoriter.sed quid ais? quid Amphitruoni doni a Telobois datum est?Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.Elocutus est. ubi patera nunc est?Est in cistula;Amphitruonis obsignata signo est.