Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet.Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo;proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus.Haud malum huic est pondus pugno.Perii, pugnos ponderat.Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat?Servaveris,nam continuas has tris noctes pervigilavi.Pessumest,facimus nequiter, ferire malam male discit manus;alia forma ésse oportet quem tu pugno legeris.Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.Exossatum os esse oportet quem probe percusseris.Mirum ni hic me quasi murenam éxossare cogitat.ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit.Olet homo quidam malo suo.ei, numnam ego óbolui?Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit.Illic homo superstitiosust.Gestiunt pugni mihi.Si in me exercituru's exerciturus es , quaeso in parietem ut primum domes.Vox mi ad aures advolavit.Né ego homo infelix fui,qui non alas intervelli: volucrem vocem gestito.Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.Non equidem ullum habeo iumentum.Onerandus est pugnis probe.Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum: etiam nunc nauseo;vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes.Certe enim hic nescio quis loquitur.Salvos sum, non me videt:nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest.Hinc enim míhi dextra vox auris, ut videtur, verberat.Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat.Optume eccum incedit ad me.Timeo, totus torpeo.non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,neque miser me commovere possum prae formidine.ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia.verum certum est confidenter hominem contra conloqui,