me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae,ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo.ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero.si dixero mendacium, solens meo more fecero.nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume;verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar.sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier,prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar.Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus,continuo Amphitruo delegit viros primorum principes;eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam:si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere,si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domumreducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otiumdare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere.haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefeceratAmphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribussuperbe nimis ferociter legatos nostros increpant,respondent bello se et suos tutari posse, proinde utipropere irent, de suis finibus exercitus deducerent.haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilicoproducit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppidolegiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas.póstquam utrimque éxitum est máxima cópia,dispertiti viri, dispertiti ordines,nos nostras more nostro et modo instruximuslégiones, item hóstes contra légiones suas ínstruont.deínde utrique ímperatóres in medium éxeunt,éxtra turbam órdinum cólloquontúr simul.convenit, victi utri sint eo proelio,urbem agrum aras focos seque uti dederent.postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt,consonat terra, clamorem utrimque efferunt.imperator utrimque, hinc et illinc, Iovivota suscipere, utrimque hortari exercitum.tum pro se quisque id quod quisque potest et valetedit, ferro ferit, tela frangunt, boatcaélum fremitú virum, ex spíritu atque anhélitunébula constát, cadunt vólnerum ví viri.